GRANATUM

GRANATUM
I.
GRANATUM
quod nova Illiberis dici potest, urbs Hispaniae Baeticae amplissima, et ob salubritatem aeris, fontiumqueve copiam, aestivo tempore, commodissima: unde Mauris Paradisus, in illo caeli climate esse creditus, apud Illiberim urbem excisam, Archiepiscopal. et regni Granatensis caput, ab Hispali 36. leucis in Ort. distans. Ab obsidione Ioh. II. Castellae Regis liberata, 12. mulis, quorum quilibet ficubus quibus aurum inclusum, oneratus, summissis, postea A. C. 1492. ab Hispanis, victis Mauris, recepta, ab Alexandro VI. Pontifice Maximo metropolis creata est. Vide
Illiberis. Academia est, et conventus iuridicus, inter alios secundum sibi locum vindicans. Long. 17. 10. lat. 37 30. Baudr. Granatum, seu Granata, vulgo Granada Hispanis, Grenade Gallis, urbs est perampla Hispaniae, in regno cognomine, ad Darum fluv. estqueve divisa in quatuor partes; quarum prima Granata, secunda Alhambra, ubi palatium Regium, tertia Alvesim, et quarta est Antiquerula. Alias eius circuitus erat 12. mill. pasl. eratqueve cultissim et populosissima. Sed deficit in dies, ex quo illinc eiecti sunt Mauri sub Philippo III. Rege Hispaniae. Vide Marian. l. 3. c. 1. l. 24. c. 25. etc. Garibay l. 40. et L. Marium Sic.
II.
GRANATUM
vide infra Malogranatum. Eius flos decus omne ab uno trahit puniceo colore, quo pulchre splendescit, suavissimeque radiat, ac velut accenditur. Et vero --- igneam profecto sphaerulam cernere te putes citius, quam florem --- seu carbunculum potius praeditum vita, innoxio fulgore amoenissime rutilantem --- Structura constat quasi duplici: inferne quidem, quâ surculo adhaeret, in corticem rigescit, tenerum illum quidem, sed aeque nihilominus solidum, ac corium est ipsum, quo eius obducitur pomum. Figurae corallino haud absimilis calici, ora superâ denticulatim incisâ senis septenisve crenis. Superne autem et ex eadem circum ora intima, quina plus minus foliola sese tenuissime protendunt, explicantque temere, exilium confertam vim staminum ambientia, granulis eminulis, singulorum apicem, nodo vincientibus --- Sed enim quid speras commodi ex avulso flore? An nescis, odoris illum esse prorsus expertem? Cave denique ne occultarum sub ramusculis spinarum vim acerrimam sentias Etc. Franc. Pomey ubi supra. At Granatus, lapilli genus pretiosi, quales in diademate Regum Maurorum in Hispania Granatensium fuisse, docet C. Paschal. l. 10. c. 9. De Granatis Bohemicis una cum vena, Granati item Corsicensis frustis, rubroque granato, in Museo Kircheriano asservari solitis, vide Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 42. Nomen utrique a granis granorumque similitudine etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • granatum — RÓDIU1, rodii, s.m. Arbust mediteranean ornamental, cu frunze lanceolate, cu flori roşii şi fructe comestibile; rodier (Punica granatum). – Din rodie. Trimis de RACAI, 02.01.2009. Sursa: DEX 98 …   Dicționar Român

  • GRANATUM — ГРАНАТ — Исходное растение. Punica granatum L. Гранат.Сем. Punicaceae Гранатовые.Распространение. Растет по каменистым склонам и долинам рек в Средней Азии, на Кавказе, особенно в Азербайджанской ССравни Широко культивируется (различные сорта) в Крыму, на …   Справочник по гомеопатии

  • granatum — SYN: pomegranate. [L. granatus, having many seeds] * * * gra·na·tum grə nāt əm, nät n the bark of the stem and of the root of the pomegranate that has sometimes been used to expel tapeworms …   Medical dictionary

  • granatum — gra·na·tum …   English syllables

  • granatum — grəˈnād.əm, näd. noun ( s) Etymology: New Latin, from Latin, pomegranate more at grenade : the bark or fruit rind of pomegranate which is high in tannin content …   Useful english dictionary

  • Punica Granatum — Granatapfel Granatapfel (Punica granatum) Systematik Ordnung: Myrtenartige (Myrtales) …   Deutsch Wikipedia

  • Punica granatum — Granatapfel Granatapfel (Punica granatum) Systematik Ordnung: Myrtenartige (Myrtales) …   Deutsch Wikipedia

  • Punica granatum — «Granada (fruto)» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Granada (desambiguación). «Granado» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Granado (desambiguación).   Gr …   Wikipedia Español

  • Punica granatum — Grenadier commun Pour les articles homonymes, voir Grenadier …   Wikipédia en Français

  • Punica granatum — paprastasis granatmedis statusas T sritis vardynas apibrėžtis Granatmedinių šeimos dekoratyvinis, maistinis, vaisinis, vaistinis augalas (Punica granatum), paplitęs vakarų ir atogrąžų Azijoje. Naudojamas gėrimams (sultims) gaminti. atitikmenys:… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”